Psalms 55

1in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth va 2miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me va 3conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me va 4ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo va 5in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro va 6tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum va 7inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam va 8pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus va 9vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua va 10tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es va 11in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo va 12in me sunt Deus vota *tua; quae reddam laudationes tibi va 13quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

va

Copyright information for VulgJ